Latin
Book 1
Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.3
Not analysed yet
[1,1] CAPUT PRIMUM. De religione itaque nobis rebusque diuinis instituitur disputatio. Nam si quidam maximi oratores professionis suae quasi ueterani, decursis operibus actionum suarum, postremo se philosophiae tradiderunt, eamque sibi requiem laborum iustissimam putauerunt; si animos suos in earum rerum, quae inueniri non poterant, inquisitione torquerent, ut non tam otium sibi, quam negotium quaesisse uideantur, et quidem multo molestius, quam in quo fuerant ante uersati: quanto iustius ego me ad illam piam, ueram, diuinamque sapientiam, quasi ad portum aliquem tutissimum conferam, in qua omnia dictu prona sunt, auditu suauia, facilia intellectu, honesta susceptu? Et si quidam prudentes, et arbitri aequitatis, Institutiones ciuilis iuris compositas ediderunt, quibus ciuium dissidentium lites contentionesque sopirent: quanto melius nos et rectius diuinas Institutiones litteris persequemur; in quibus non de stillicidiis, aut aquis arcendis, aut de manu conserenda, sed de spe, de uita, de salute, de immortalitate, de Deo loquemur, ut superstitiones mortiferas, erroresque turpissimos sopiamus? Quod opus nunc nominis tui auspicio inchoamus, Constantine, Imperator Maxime, qui primus Romanorum principum, repudiatis erroribus, maiestatem Dei singularis ac ueri et cognouisti et honorasti. Nam cum ille dies felicissimus orbi terrarum illuxisset, quo te Deus summus ad beatum imperii culmen euexit, salutarem uniuersis et optabilem principatum praeclaro initio auspicatus es, cum euersam sublatamque iustitiam reducens, teterrimum aliorum facinus expiasti: pro quo facto dabit tibi Deus felicitatem, uirtutem, diuturnitatem: ut eadem iustitia, qua iuuenis exorsus es, gubernaculum reipublicae etiam senex teneas, tuisque liberis, ut ipse a patre accepisti, tutelam Romani nominis tradas. Nam malis, qui adhuc aduersus iustos in aliis terrarum partibus saeuiunt, quanto serius, tanto uehementius idem omnipotens mercedem sceleris exsoluet: quia ut est erga pios indulgentissimus pater, sic aduersus impios rectissimus iudex. Cuius religionem cultumque diuinum cupiens defendere, quem potius appellem, quem alloquar, nisi eum per quem rebus humanis iustitia et sapientia restituta est? Omissis ergo huiusce terrenae philosophiae auctoribus nihil certi afferentibus, aggrediamur uiam rectam: quos equidem, si putarem satis idoneos ad bene uiuendum duces esse, et ipse sequerer, et alios, ut sequerentur, hortarer. Sed cum inter se magna concertatione dissideant, secumque ipsi plerumque discordent, apparet eorum iter nequaquam esse directum: siquidem sibi quique, ut est libitum, proprias uias impresserunt, confusionemque magnam inquirentibus ueritatem reliquerunt. Nobis autem, qui sacramentum uerae religionis accepimus, cum sit ueritas reuelata diuinitus, cum doctorem sapientiae ducemque ueritatis Deum sequamur, uniuersos sine ullo discrimine uel sexus uel aetatis ad coeleste pabulum conuocamus. Nullus enim suauior animo cibus est, quam cognitio ueritatis, cui asserendae atque illustrandae septem uolumina destinauimus, quamuis ea res infiniti pene sit operis et immensi: ut si quis haec dilatare atque exequi plenissime uelit, tanta illi rerum copia exuberet, ut nec libri modum nec finem reperiat oratio. Sed nos idcirco breuiter omnia colligemus; quod ea quae allaturi sumus, tam clara sunt et lucida, ut magis mirum esse uideatur tam obscuram uideri hominibus ueritatem, et iis praecipue, qui sapientes uulgo putantur, uel quod tantummodo instituendi nobis homines erunt, hoc est, ab errore quo sunt implicati, ad rectiorem uiam reuocandi. Quod si fuerimus, ut spero, assecuti, mittemus eos ad ipsum doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem, cuius haustu atque potu conceptam uisceribus sitim sedent, ardoremque restinguant. Eruntque illis omnia facilia, prona, manifesta: modo ne pigeat ad percipiendam sapientiae disciplinam, legendi, uel audiendi patientiam commodare. Multi enim superstitionibus uanis pertinaciter inhaerentes, obdurant se contra manifestam ueritatem, non tam de suis religionibus, quas praue asserunt, bene meriti, quam de se male: qui cum habeant iter rectum, deuios sequuntur anfractus; planum deserunt, ut per praecipitium labantur; lucem relinquunt, ut in tenebris caeci ac debiles iaceant. His consulendum est ne contra se pugnent, uelintque se tandem ab inueteratis erroribus liberari: quod utique facient, si, quare sint nati, aliquando peruiderint. Haec enim prauitatis est causa, ignoratio sui; quam si quis, cognita ueritate, discusserit, sciet quo referenda, et quemadmodum sibi uita degenda sit. Cuius scientiae summam breuiter circumscribo: ut neque religio ulla sine sapientia suscipienda sit, nec ulla sine religione probanda sapientia.