Latin
Book 1
Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.14
Not analysed yet
[1,12] CAPUT XII. Quoniam reuelauimus mysteria poetarum, et Saturni parentes inuenimus, ad uirtutes eius et facta redeamus. Iustus in regno fuit. Primum ex hoc ipso iam Deus non est, quod fuit: Deinde quod ne iustus quidem fuit; sed impius, non modo in filios quos necauit, uerum etiam in patrem, cuius dicitur abscidisse genitalia; quod forsitan uere acciderit. Sed homines respectu elementi, quod dicitur coelum, totam fabulam explodunt tamquam ineptissime fictam: quam tamen stoici (ut solent) ad rationem physicam conantur traducere; quorum sententiam Cicero, de Natura deorum {lib. II, cap. 24} disserens, posuit: «Coelestem, inquit, altissimam aetheriamque naturam, id est igneam, quae per sese omnia gigneret, uacare uoluerunt ea parte corporis, quae coniunctione alterius egeret ad procreandum: quae ratio in Vestam potuit conuenire, si mas diceretur. Idcirco enim uirginem putant Vestam, quia ignis inuiolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat.» Ouidius in Fastis {Lib. VI, u. 291 sqq. }: "Nec tu aliud Vestam, quam uiuam intellige flammam; Nataque de flamma corpora nulla uides. Iure igitur uirgo est, quae semina nulla remittit, Nec capit, et comites uirginitatis amat". Vulcano quoque id potuit adscribi, qui quidem putatur ignis; et tamen eum poetae non absciderunt. Potuit et Soli, in quo est natura et causa gignentium; nam sine Solis igneo calore neque nasci quidquam, neque augeri potest: ut nulli alii elemento magis opus sit genitalibus, quam calori, cuius fotu concipiuntur, nascuntur, sustentantur omnia. Postremo etiamsi ita sit (ut uolunt) qui magis abscissum esse Coelum putemus, quam omnino sine genitalibus natum? Nam si per se gignit, non indigebat utique genitalibus, cum Saturnum ipsum procrearet. Si uero habuit, et a filio abscissa sunt, ortus rerum, et natura omnis interisset. Quid, quod ipsi Saturno non diuinum modo sensum, sed humanum quoque adimunt, cum affirmant eum esse Saturnum, qui cursum et conuersionem spatiorum et temporum continet; eumque graece id ipsum nomen habere. G-Kronos enim dicitur, quod est idem, quod crouno�, id est spatium temporis. Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis. Haec Ciceronis uerba sunt exponentis sententiam stoicorum (Lib. II de Nat. deor, c. 64) : «Quae quam uana sit, cuiuis intelligere promptissimum est. Si enim Saturnus Coeli est filius, quomodo potuit aut tempus a Coelo gigni, aut Coelum a tempore abscidi, aut postea tempus imperio spoliari a filio Ioue? Aut quomodo Iupiter natus est ex tempore? Aut quibus annis saturari possit aeternitas, cui nullus est finis?»