Latin
Book 1
Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.16
Not analysed yet
[1,14] CAPUT XIV. Nunc quoniam ab iis, quae retulimus, aliquantulum sacra Historia dissentit, aperiamus ea quae ueris litteris continentur, ne poetarum ineptias in accusandis religionibus sequi ac probare uideamur. Haec Ennii uerba sunt: «Exin Saturnus uxorem duxit Opem. Titan, qui maior natu erat, postulat ut ipse regnaret. Ibi Vesta mater eorum, et sorores Ceres atque Ops, suadent Saturno, ut de regno non concedat fratri. Ibi Titan, qui facie deterior esset, quam Saturnus, idcirco et quod uidebat matrem atque sorores suas operam dare ut Saturnus regnaret, concessit ei ut is regnaret. Itaque pactus est cum Saturno, uti si quid liberum uirilis sexus ei natum esset, ne educaret. Id eius rei causa fecit, uti ad suos gnatos regnum rediret. Tum Saturno filius qui primus natus est, eum necauerunt. Deinde posterius nati sunt gemini, Iupiter atque Iuno. Tum Iunonem Saturno in conspectum dedere, atque Iouem clam abscondunt, dantque eum Vestae educandum, celantes Saturnum. Item Neptunum clam Saturno Ops parit, eumque clanculum abscondit. Ad eumdem modum tertio partu Ops parit geminos, Plutonem et Glaucam. Pluto Latine est Dispater: alii Orcum uocant. Ibi Glaucam filiam Saturno ostendunt, ac filium Plutonem celant atque abscondunt. Deinde Glauca parua emoritur.» Haec (ut scripta sunt) Iouis fratrumque eius stirps, atque cognatio in hunc modum nobis ex sacra scriptione tradita est. Item paulo post haec infert: «Deinde Titan, postquam resciuit Saturno filios procreatos, atque educatos esse clam, seducit secum filios suos qui Titani uocantur, fratremque suum Saturnum, atque Opem comprehendit, eosque muro circumegit, et custodiam his apponit.» Haec historia quam uera sit, docet Sibylla Erythraea, eadem fere dicens; nisi quod in paucis, quae ad rem non pertinent, discrepat. Iupiter ergo liberatur summi sceleris crimine, quod patrem uinxisse compedibus perhibetur: id enim Titan patruus fecit quod ille contra pactionem iusque iurandum mares liberos sustulisset. Reliqua historia sic contexitur: Iouem adultum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumseptos, atque in uincula coniectos, uenisse cum magna Cretensium multitudine, Titanumque ac filios eius pugnando uicisse, parentes uinculis exemisse, patri regnum reddidisse, atque ita in Cretam remeasse: Post haec deinde Saturno datam sortem, ut caueret ne filius eum regno expelleret: illum eleuandae sortis atque effugiendi periculi gratia, insidiatum Ioui, ut eum necaret: Iouem, cognitis insidiis, regnum sibi denuo uindicasse, ac fugasse Saturnum, qui, cum iactatus esset per omnes terras, persequentibus armatis, quos ad eum comprehendendum uel necandum Iupiter miserat, uix in Italia locum, in quo lateret, inuenit.