Latin
1.13.12 to 1.13.15
Lactantius, Divinarum Institutionum 1.13.12-15
Unproofread scanNot analysed yet
item noster Maro: aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat. et alio loco: aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula: sic placida populos in pace regebat. neque superius dixit in caelo egisse uitam neque inferius superos in pace rexisse. unde apparet illum regem fuisse terrenum: quod alibi apertius declarat: aurea condet saecula qui rursus Latio regnata per arua Saturno quondam. Ennius quidem in Euhemero non primum dicit regnasse Saturnum, sed Uranum patrem. initio inquit primus in terris imperium summum Caelus habuit. is id regnum uua cum fratribus suis sibi instituit atque parauit. non magna dissensio, siquidem maximorum auctorum de tilio ac patre dubitatio est. sed tamen utrumque fieri potest, ut primus Uranus eminere inter ceteros potentia coeperit et principatum habere, non regnum, postea Saturnus maiores sibi opes comparauerit ac regium nomen adsciuerit.