Latin
1.13.3 to 1.13.11
Lactantius, Divinarum Institutionum 1.13.3-11
Unproofread scanNot analysed yet
quod si uerum est, quae potest in eo fuisse iustitia? sed fictum sane putemus Saturnum filios deuorasse, modo cum aliqua ratione: num idcirco, quod ait uulgus comedisse filios suos eum qui extulerit sepulturaeque mandauerit? Ops autem cum Iouem peperisset, subtraxit infantem eumque nutriendum furtim misit in Cretam. rursus inprudentiam reprehendam necesse est. cur enim responsum ab alio potius accepit? cur in caelo constitutus in terra non uidebat? cur eum Corybantes cymbalis fefellerunt? postremo cur extitit uis aliqua maior quae illius uinceret potestatem? nimirum senex a iuuene facile uictus est ac spoliatus imperio. fugit igitur expulsus et in italiam nauigio uenit, cum errasset diu, sicut Ouidius in Fastorum libris refert: causa ratis superest. Tuscum rate uenit ad amnem ante pererrato falcifer orbe deus. hunc errantem -atque inopem Ianus excepit: cuius rei argumenta sunt nummi ueteres, in quibus est cum duplici fronte Ianus et in altera parte nauis, sicut idem poeta subiecit: at bona posteritas puppem formauit in aere hospitis aduentum testificata dei. omnes ergo non tantum poetae, sed historiarum quoque ac rerum antiquarum scriptores hominem fuisse consentiunt, qui res eius in Italia gestas memoriae prodiderunt, Graeci Diodorus et Thallus, Latini Nepos et Cassius et Varro. nam cum agresti quodam more in Italia uiueretur, is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit Latiumque uocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. censetne aliquis deum esse qui pulsus est, qui fugit, qui latuit? nemo tam stultus est. qui enim fugit aut latet, et uim et mortem timeat necesse est. Orpheus, qui a temporibus eius fuit recentior, aperte Saturnum in terra et apud homines regnasse commemorat: πρώτιστος μὲν ἄναξεν ἐπιχθονίων Κρόνος ὰνδρῶν ἐκ δὲ Κρόνου γένετ' αὐτὸς ἄναξ μέγας εὐρυόπα Ζεύς.