Latin
1.20.1 to 1.20.10
Lactantius, Divinarum Institutionum 1.20.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Venio nunc ad proprias Romanorum religiones, quoniam de communibus dixi. Romuli nutrix Lupa honoribus est adfecta diuinis, et ferrem, si animal ipsum, cuius figuram gerit. sed auctor est Liuius Larentinae esse simulacrum et quidem non corporis, sed mentis ac morum. fuit enim Faustuli uxor et propter uulgati corporis uilitatem lupa inter pastores id est meretrix nuncupata est; unde etiam lupanar dicitur. exemplum scilicet Atheniensium in ea figuranda Romani secuti sunt, apud quos meretrix quaedam nomine Leaena cum tyrannum occidisset, quia nefas erat simulacrum constitui meretricis in templo, animalis effigiem posuerunt cuius nomen gerebat. itaque ut illi monumentum ex nomine, sic isti ex professione fecerunt. huius nomini etiam dies festus dicatus est et Larentinalia constituta. nec hanc solam Romani meretricem colunt, sed Faulam quoque, quam Herculis scortum fuisse Verrius scribit. iam quanta ista inmortalitas putanda est, quam etiam meretrices adsecuntur? Flora cum magnas opes ex [arte meretricia quaesiuisset. ,populum scripsit heredem certamque pecuniam reliquit, cuius ex annuo faenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appellant Floralia. quod quia senatui flagitiosum uidebatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur. deam finxerunt esse quae floribus praesit eamque oportere placari, ut fruges cum arboribus aut uitibus bene prospereque florescerent. eum colorem secutus in Fastis poeta non ignobilem nympham fuisse narrauit quae sit Chloris uocitata eamque Zephyro nuptam quasi dotis loco id accepisse muneris a marito, ut haberet florum omnium potestatem. honeste quidem ista dicuntur, sed inhoneste turpiterque creduntur nec debent, cum ueritas quaeritur, huiusmodi nos uelamenta decipere. celebrantur ergo illi ludi conuenienter memoriae meretricis cum omni lasciuia. nam praeter uerborum licentiam, quibus obscenitas omnis effunditur, exuuntur etiam uestibus populo flagitante meretrices, quae tunc mimarum funguntur officio et in conspectu populi usque ad satietatem inpudicorum luminum cum pudendis motibus detinentur.