Latin
1.20.11 to 1.20.14
Lactantius, Divinarum Institutionum 1.20.11-14
Unproofread scanNot analysed yet
Cloacinae simulacrum in Cloaca Maxima repertum Tatius consecrauit et quia cuius esset effigies ignorabat, ex loco illi nomen inposuit. Pauorem Palloremque Tullus Hostilius figurauit et coluit. quid de hoc dicam nisi dignum fuisse qui semper deos suos, sicut optari solet, praesentes haberet? ab hoc illut Marci Marcelli de consecratione Honoris atque Virtutis honestate nominum differt, re congruit. eadem uanitate Mentem quoque inter deos senatus conlocauit, quam profecto si habuisset, eiusmodi sacra numquam suscepisset. magnum Cicero audaxque consilium suscepisse Graeciam dicit, quod Cupidinum et Amorum simulacra in gymnasiis consecrasset: adulatus est uidelicet Attico et inrisit hominem familiarem.