Latin
3.13.14 to 3.13.16
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.13.14-16
Unproofread scanNot analysed yet
sed ut in causis facere solebat, interrogatione uoluit urguere ad confessionemque perducere, tamquam confideret responderi prorsus nihil posse, quominus philosophia esset magistra uirtutis. quod quidem in Tusculanis disputationibus aperte professus est ad eam ipsam conuersa oratione, tamquam se declamatorio dicendi genere iactaret. o (uitae) philosophia dux inquit o uirtutis indagatrix expultrixque uitiorum! quid non modo nos, sed omnino uita hominum sine te esse potuisset? —tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti: quasi uero aliquid per se ipsa sentiret ac non potius ille laudandus esset qui eam tribuit. potuit eodem modo gratias agere cibo et potui, quod sine his rebus constare uita non possit, in quibus ut sensus ita beneficii nihil est: atquin ut illa corporis alimenta sunt, sic animae sapientia.