Latin
3.14.1 to 3.14.10
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.14.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Rectius itaque Lucretius, cum eum laudat qui sapientiam primus inuenit, sed hoc inepte, quod ab homine inuentam putauit: quasi uero illam alicubi iacentem homo ille quem laudabat inuenerit tamquam tibias ad fontem, ut poetae aiunt. quodsi repertorem sapientiae ut deum laudauit —ita enim dicit: nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, -dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi —tamen non erat sic laudandus deus, quod sapientiam inuenerit, sed quod hominem fecerit qui posset capere sapientiam: minuit enim laudem qui partem laudat ex toto. sed ille ut hominem laudauit, qui tamen ob id ipsum deberet pro deo haberi, quod sapere inuenerit: nam sic ait: nonne decebit hunc hominem numero diuum dignarier esse? unde apparet aut Pythagoram uoluisse laudare, qui se primus ut dixi philosophum nominauit, aut Milesium Thalen, qui de rerum natura primus traditur disputasse. ita dum hominem quaerit extollere, rem ipsam depressit: non est enim magna, si ab homine potuit inueniri. uerum potest ut poetae dari uenia. at ille idem perfectus orator, idem summus philosophus, ne Graecos reprehendam quorum leuitatem semper accusat et tamen sequitur, ipsam sapientiam, quam alias donum, alias inuentum deorum uocat, poetice figuratam laudat in faciem. grauiter etiam queritur extitisse aliquos qui eam uituperarent. quisquamne inquit uituperare uitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam inpie ingratus It esse? nos ergo, Marce Tulli, parricidae sumus et insuendi iudice in culleum, qui philosophiam negamus parentem esse uitae, an tu, qui aduersus deum tam inpie ingratus es, non hunc cuius effigiem ueneraris in Capitolio sedentem, sed illum qui mundum fecit hominemque generauit, qui sapientiam quoque ipsam inter cetera caelestia sua beneficia largitus est? magistram tu uirtutis aut parentem uitae uocas? ad quam si quis accesserit, multo sit incertior necesse est quam prius fuerit.