Latin
3.14.20 to 3.14.21
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.14.20-21
Unproofread scanNot analysed yet
idem in Consolatione id est in opere non ioculari hanc de philosophia sententiam tulisti: sed nescio a qui nos teneat error ac miserabilis ignoratio ueri. ubi est ergo philosophiae magisterium aut quid te docuit illa uitae parens, si uerum miserabiliter ignoras? quodsi haecerroris ignorationisque confessio paene inuito tibi ab intimo pectore expressa est, cur non tibi uerum fateris aliquando, :philosophiam, quam tu nihil docentem in caelum laudibus extulisti, magistram uirtutis esse non posse?