Latin
3.14.11 to 3.14.19
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.14.11-19
Unproofread scanNot analysed yet
cuius enim uirtatisP quae ipsa ubi sita sit, adhuc philosophi non expediunt. cuius uitae? cum ipsi doctores ante fuerint senectute ac morte confecti quam constituerint quomodo uiui deceat. cuius ueritatis indagatricem profiteri potes, qui saepe testaris, cum tanta multitudo fuerit philosophorum, sapientem tamen extitisse adhuc neminem ? quid ergo te magistra illa uitae docuit? an ut potentissimum consulem maledictis incesseres eumque hostem patriae uenenatis orationibus faceres? sed omittamus illa quae possunt excusari fortunae nomine. studuisti nempe philosophiae et quidem sic, ut nullus umquam diligentius, quippe qui omnes cognoueris disciplinas, sicut ipse gloriari soles, eamque ipsam Latinis litteris inlustraueris imitatoremque te Platonis ostenderis. cedo igitur quid didiceris aut in qua secta ueritatem deprehenderis. in Academia scilicet, quam secutus es, quam probasti. at haec nihil docet nisi ut scias te nihil scire. tui ergo te libri arguunt, quam nihil a philosophia disci possit ad uitam. haec tua uerba sunt: mihi autem non modo ad sapientiam caeci uidemur, sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni uideantur, hebetes et obtunsi. si ergo philosophia uitae magistra est, cur tibi ipse caecus et hebes et obtunsus uidebare, quem oportuit illa docente et sentire et sapere et in clarissima luce uersari? at quam confisus fueris philosophiae ueritate, docent ad filium conposita praecepta, quibus mones philosophiae quidem praecepta noscenda, uiuendum autem esse ciuiliter. quid tam repugnans dici potest? si noscenda sunt praecepta philosophiae, ideo utique noscenda sunt, ut recte sapienterque uiuamus, uel si ciuiliter uiuendum est, non est igitur philosophia sapientia, siquidem melius est ciuiliter quam philosophe uiuere. nam si sapientia est quae dicitur philosophia, stulte profecto uiuet qui non secundum philosophiam uiuet: si autem. non stulte uiuit qui ciuiliter uiuit, sequitur ut stulte uiuat qui philosophe uiuit. tuo itaque iudicio philosophia stultitiae inanitatisque damnata est.