Latin
4.15.19 to 4.15.29
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.15.19-29
Unproofread scanNot analysed yet
quaero igitur quid hic potuerit ars magica moliri, cuius peritia nihil aliut quam ad circumscribendos oculos ualet. idem secessurus orandi gratia, sicut solebat, in montem praecepit discipulis, ut nauiculam sumerent seque praecederent. atque illi urguente iam uespera profecti contrario uento laborare coeperunt. cumque iam medium fretum tenerent, tum pedibus mare ingressus consecutus est eos tamquam in solido gradiens, non ut poetae Orionem mentiuntur in pelago incedentem, qui demersa corporis parte umero supereminet undas. et rursus cum obdormisset in naui ac uentus usque ad extremum periculum saeuire coepisset, excitatus e somno silere uentum protinus iussit et fluctus qui maximi ferebantur conquiescere: statimque sub uerbo eius tranquillitas insecuta est. mentiuntur fortasse litterae sanctae docentes tantam fuisse in eo potestatem, ut imperio suo cogeret uentos obsequi, maria seruire, morbos cedere, inferos oboedire. quid quod eadem Sibyllae carminibus suis ante docuerunt? quarum una, cuius supra fecimus mentionem, sic ait. :τοὺς ἀνέμους παύσειε λόγῳ, στρώσει δὲ θάλασσαν μαινομένην ποσὶν εἰρήνης πίστει τε πατήσας. et rursus alia, quae dicit: κύματα πεζεύσει, νόσον ἀνθρώπων ἀπολύσει, στήσει τεθνηῶτας, ἀπώσεται ἄλγεα πολλὰ, ἐκ δὲ μιῆς πήρης ἄρτου κόρος ἔσσεται ἀνδρῶν. his testimoniis quidam relicti solent eo confugere, ut aiant non esse illa carmina Sibyllina, sed a nostris ficta atque conposita. quod profecto non putabit qui Ciceronem Varronemque legerit aliosque ueteres, qui Erythraeam Sibyllam ceterasque commemorant, quarum ex libris ista exempla proferimus: qui auctores ante obierunt quam Christus secundum carnem nasceretur. uerum non dubito quin illa carmina prioribus temporibus pro deliramentis habita sint, cum ea nemo intellegeret, denuntiabant enim monstruosa quaedam miracula, quorum nec ratio nec tempus nec auctor designabatur. denique Erythraea fore ait ut diceretur insana et mendax. ait enim: φήσουσι Σιβλλην μαινομένην, ψευστείραν· ἐπὰν δὲ γένηται ἅπαντα, τηνίκα μου μνήμην ποιήσετε κοὐκέτι μ᾽ οὐδεὶς μαινομένην φήσειε, θεοῦ μεγάλοιο προφῆτιν.