Latin
4.15.30 to 4.15.31
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.15.30-31
Unproofread scanNot analysed yet
iacuerunt igitur multis saeculis, postea uero animaduersa sunt quam natiuitas Christi et passio patefecit arcana, sicut etiam uoces prophetarum. quae cum per annos mille quingentos et eo amplius lectae fuissent a populo Iudaeorum, nec tamen intellectae (sunt) nisi postquam illas Christus et uerbo et operibus interpretatus est —illum enim prophetae adnuntiauerant —nec ullo modo poterant quae illi loquebantur intellegi, nisi fuissent uniuersa conpleta.