Latin
4.16.16 to 4.16.17
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.16.16-17
Unproofread scanNot analysed yet
hic peccata nostra portat et pro nobis dolet, et nos putauimus ipsum esse in dolore et in plaga et in uexatione: ipse autem uulneratus est propter facinora nostra et infirmatus est propter peccata nostra. doctrina pacis nostrae super illum, liuore eius nos sanati sumus. omnes sicut oues errauimus, et deus tradidit illum pro peccatis nostris. et Sibylla eodem modo: οἰκτρὸς ἄτιμος ἄμορφος, ἐν οἰκτροῖς ἐλπίδα δώσει. propter hanc humilitatem deum suum non adgnoscentes inierunt consilium detestandum, ut priuarent eum uita qui ut eos uiuificaret aduenerat.