Latin
4.17.1 to 4.17.7
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.17.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed irae atque inuidiae suae, quam in cordibus suis gerebant intus inclusam, alias causas praeferebant: quod legem dei per Moysen datam solueret, id est quod sabbatis non uacaret operans in salutem hominum, quod circumcisionem uacuefaceret, quod abstinentiam suillae carnis auferret: in quibus rebus Iudaicae religionis sacramenta consistunt. ob haec itaque cetera pars populi, quae nondum ad Christum secesserat, a sacerdotibus incitabatur ut inpium iudicaret eum, quod legem dei solueret, cum hoc ille non suo iudicio, sed ex dei uoluntate et secundum praedicta faceret prophetarum. Micheas enim nouam legem datuiri denuntiauit hoc modo: lex de Sion proficiscetur et sermo domini ab Hierusalem. et iudi cabit inter plurimos populos et reuincet et detege ualidas nationes. illa enim prior lex quae per Moyseqj data est, non in monte Sion, sed in monte Choreb data est quam Sibylla fore ut a filio dei solueretur ostendit: †ἀλλ᾽ ὅτε δὴ ταῦτα πάντα τελειωθῇ ἅπερ εἶπον, εἰς αὐτὸν τότε πᾶς λύεται νόμος. sed et ipse Moyses, per quem sibi datam legem dum pertinaciter tuentur, exciderunt a deo et deum non adgnouerunt, praedixerat fore ut propheta maximus mitteretur a deo, qui sit supra legem, qui uoluntatem dei ad homines perferat. in Deuteronomio ita scriptum reliquit: et dixit dominus ad me: prophetam excitabo eis de fratribus eorum sicut te et dabo uerbum meum in os eius, et loquetur ad eos ea quae praecepero ei. et quisque non audierit ea quae loquetur propheta ille in nomine meo, ego uindicabo in eum. denuntiauit scilicet deus per ipsum legiferum quod filium suum id est uiuam praesentemque legem missurus esset et illam ueterem per mortalem datam soluturus, ut denuo per eum qui esset aeternus, legem sanciret aeternam.