Latin
4.17.17 to 4.17.18
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.17.17-18
Unproofread scanNot analysed yet
uolens enim uitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, paenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut si cor nudauerimus, id est si peccata nostra confessi satis deo fecerimus, ueniam consequamur, quae contumacibus et admissa sua celantibus denegatur ab eo qui non faciem sicut homo, sed intima et arcana pectoris intuetur. eodem spectat etiam carnis suillae interdictio. qua cum eos abstinere deus iussit, id potissimum uoluit intellegi, ut se peccatis atque inmunditiis abstinerent.