Latin
4.17.8 to 4.17.16
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.17.8-16
Unproofread scanNot analysed yet
item de circumcisione soluenda Esaias ita prophetauit: haec dicit dominus uiris Iuda et qui inhabitant in Hierusalem: renouate inter uos nouitatem et ne seminaueritis in spinis. circumcidite uos deo uestro et circumcidite praeputium cordis uestri, ne exeat ira mea sicut ignis et non sit qui extinguat item Moyses ipse: in nouissimis diebus circumcidet deus cor tuum ad dominum deum tuum amandum. item Iesus Naue successor eius: et dixit dominus ad Iesum: fac tibi cultellos petrinos nimis acutos et sede et circumcide secundo filios Israhel. secundam circumcisionem futuram esse dixit non carnis, sicut fuit prima, qua etiamnunc Iudaei utuntur, sed cordis ac spiritus, quam tradidit Christus, qui uerus Iesus fuit. non enim propheta sic ait 'et dixit dominus ad me\\ sed 'ad Iesum', ut ostenderet quod non de se loqueretur, sed de Christo, ad quem tum deus loquebatur. Christi enim figuram gerebat ille Iesus. qui cum primum Auses uocaretur, Moyses futura praesentiens iussit eum Iesum uocari, ut quoniam dux militiae delectus esset aduersus Amalech, qui obpugnabat filios Israhel, et aduersarium debellaret per nominis figuram et populum in terram promissionis induceret. et idcirco etiam Moysi successit, ut ostenderetur nouam legem per Christum Iesum datam ueteri legi successuram, quae data per Moysen fuit. nam illa carnis circumcisio caret utique ratione, quia si deus id uellet, sic a principio formasset hominem, ut praeputium non haberet: sed huius secundae circumcisionis figura erat significans nudandum esse pectus, id est aperto et simplici corde oportere nos uiuere, quoniam pars illa corporis quae circumciditur habet quandam similitudinem cordis et est pudenda. ob hanc causam deus nudari eam iussit, ut hoc argumento nos admoneret, ne inuolutum pectus habeamus, id est ne quod pudendum facinus intra conscientiae secreta uelemus. haec est cordis circumcisio, de qua prophetae loquuntur: quam deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est.