Latin
Book 4, Chapter 24
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.24.17
Unproofread scanNot analysed yet
nem gero et tamen peccatum in me non dominatur.' mihi opes contemnere difficile est, quia uiui aliter non potest in hoc corpore: 'ecce et mihi corpus est et tamen pugno contra omnem cupiditatem.' 'non possum pro iustitia nec dolorem ferre nec mortem, quia fragilis sum.' 'ecce et in me dolor ac mors habet potestatem et (tamen) ea ipsa quae times uinco, ut uictorem te faciam doloris ac mortis. prior uado per ea quae sustineri non posse praetendis: si praecipientem sequi non potes, sequere antecedentem.' sublata omnis hoc modo excusatio est et fateri hominem necesse est sua culpa iniustum esse qui doctorem uirtutis et eundem ducem non sequatur. uides ergo quanto perfectior sit mortalis doctor, quia dux esse mortali potest, quam inmortalis, quia patientiam docere non potest qui subiectus passionibus non est.