Latin
4.24.10 to 4.24.16
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.24.10-16
Unproofread scanNot analysed yet
'quid ad haec respondebit praeceptor ille iustitiae? quomodo confutabit ac redarguet hominem qui delictis suis excusationem carnis obtendet, nisi et ipse carne fuerit indutus, ut ostendat etiam carnem posse capere uirtutem? contumacia enim redargui non potest nisi exemplo. nam si habere non possunt quae doceas tirmitatem, nisi ea prior feceris, quia natura hominum procliuis in uitia uideri uult non modo cum uenia, sed etiam cum ratione peccare, oportet magistrum doctoremque uirtutis homini simillimum fieri, ut uincendo peccatum doceat hominem uinci ab eo posse peccatum. sin uero sit inmortalis, exemplum proponere homini nullo modo potest. exsistet enim constans aliquis ac dicet: 'tu quidem non peccas, quia liber es ab hoc corpore, non concupiscis, quia immortali nihil est necessarium: mihi uero multis rebus opus est ut tuear hanc uitam. mortem non times, quia ualere in te non potest, dolorem contemnis, quia nullam uim pati potes: at ego mortalis utrumque timeo, quia cruciatus mihi grauissimos inferunt, quos tolerare carnis infirmitas non potest.' doctor itaque uirtutis etiam hanc excusationem debuit hominibus auferrre, ne quis quod peccat necessitati potius adscribat quam culpae suae. ergo ut perfectus esse possit, nihil ei debet opponi ab eo qui docendus est, ut si forte dixerit 'inpossibilia praecipis', respondeat 'ecce ipse facio.' (at ego carne indutus sum, cuius est peccare proprium.' 'et ego eandem car-