Latin
Book 4, Chapter 24
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.24.8
Unproofread scanNot analysed yet
quomodo igitur poterit amputari excusatio, nisi ut qui docet, faciat quae docet et sit quasi praeuius et manum porrigat secuturo? quemadmodum autem potest facere quae docet, si non sit similis ei quem docet?