Latin
Book 4, Chapter 24
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.24.9
Unproofread scanNot analysed yet
nam si nulli subiectus sit passioni, potest ei docenti homo sic respondere: 'uolo equidem non peccare, sed uincor: indutus sum enim carne fragili et inbecilla, haec est quae concupiscit, quae irascitur, quae dolere, quae mori timet. itaque ducor inuitus et pecco, non quia uolo, sed quia cogor. sentio me et ipse peccare, sed necessitas fragilitatis inpellit, cui repugnare non possum.