Latin
4.26.37 to 4.26.42
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.26.37-42
Unproofread scanNot analysed yet
cuius rei figuram Iudaei etiamnunc exhibent, cum limina sua de cruore agni notant. deus enim percussurus Aegyptios, ut ab ea plaga inmunes faceret Hebraeos, praeceperat his ut agnum candidum sine macula immolarent ac signum liminibus suis de sanguine eius inponerent. itaque cum Aegyptiorum primogenita una nocte interissent, Hebraei soli signo sanguinis tuti fuerunt, non quia cruor pecudis tantam in se uim gerebat, ut hominibus saluti esset, sed Imago fuerat rerum futurarum. agnus enim candidus sine macula Christus fuit, id est innocens et iustus et sanctus, qui ab isdem Iudaeis immolatus saluti est omnibus, qui signum sanguinis, id est crucis qua sanguinem fudit, in sua fronte con-i scripserint. frons enim summum limen est hominis et lignum sanguine delibutum crucis significatio est. denique immolatio pecudis ab iis ipsis qui faciunt pascha nominatur ἀπὸ τοῦ πάσχειν, quia passionis figura est, quam deus praescius futurorum tradidit per Moysen populo suo celebrandam. sed tum figura ualuit in praesenti ad depellendum periculum, ut appareret quantum ueritas ipsa ualitura sit ad plebem dei protegendam in extrema totius orbis necessitate. quomodo autem uel in qua plaga tuti omnes sint futuri qui signum hoc ueri et diuini sanguinis in summo corporis sui notauerint, in nouissimo libro docebo.