Latin
4.27.1 to 4.27.9
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.27.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc satis est huius signi potentiam quantum ualeat exponere. quanto terrori sit daemonibus hoc signum, sciet qui uiderit quatenus adiurati per Christum de corporibus quae obsederint fugiant. nam sicut ipse cum inter homines ageret, uniuersos daemonas uerbo fugabat hominumque mentes emotas et malis incursibus furiatas in sensus pristinos reponebat, ita nunc sectatores eius eosdem spiritus inquinatos de hominibus et nomine magistri sui et signo passionis excludunt. cuius rei non difficilis est probatio. nam cum diis suis immolant, si adsistat aliquis signatam frontem gerens, sacra nullo modo litant nec responsa potest consultus reddere uates. et haec saepe causa praecipua iustitiam persequendi malis regibus fuit. cum enim quidam ministrorum nostri sacrificantibus dominis adsisterent, inposito frontibus signo deos illorum fugauerunt, ne possent in uisceribus hostiarum futura depingere. quod cum intellegerent haruspices, instigantibus isdem daemonibus quibus prosecant conquerentes profanos homines sacris interesse egerunt principes suos in furorem, ut expugnarent dei templum seque uero sacrilegio contaminarent, quod grauissimis persequentium poenis expiaretur. nec tamen ex hoc ipso caeci homines intellegere possunt aut hanc esse ueram religionem cui ad uincendum tanta uis inest aut illam falsam quae subsistere aut congredi non potest. sed aiunt hoc deos non metu, uerum odio facere: quasi quisquam possit odisse nisi eum qui aut noceat aut possit nocere. immo uero congruens maiestati fuit ut eos quos oderant, praesentibus poenis adficerent potius quam fugerent. sed quoniam neque accedere ad eos possunt in quibus caelestem notam uiderint nec iis nocere quos signum immortale munierit tamquam inexpugnabilis murus, lacessunt eos per homines et manibus persecuntur alienis. quos profecto si esse conStentur, uicimus. necesse est enim ueram esse hanc religionem, quae et rationem daemonum nouit et astutiam intellegit et uim retundit et eos spiritalibus armis domitos ac subactos cedere sibi cogit.