Latin
4.27.15 to 4.27.20
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.27.15-20
Unproofread scanNot analysed yet
si nobis credendum esse non putant, credant Homero, qui summum illum Iouem daemonibus adgregauit, sed et aliis poetis ac philosophis, qui eosdem modo daemonas, modo deos nuncupant, quorum alterum uerum, alterum falsum est. illi enim nequissimi spiritus ubi adiurantur, ibi se daemonas confitentur, ubi coluntur, ibi se deos mentiuntur, ut errores hominibus immittant et auocent a ueri dei notione, per quam solam potest mors aeterna uitari. idem sunt qui deiciendi hominis causa; uarios sibi cultus per diuersa regionum condiderunt, mentitis tamen adsumptisque nominibus ut fallerent. nam quia diuinitatem per se ipsos adfectare non poterant, adsciuerunt sibi nomina potentium regum, sub quorum titulis honores sibi deorum uindicarent. qui error discuti potest et in lucem ueritas protrahi. nam si quis studet altius inquirere, congreget eos quibus peritia est ciere ab inferis animas. euocent Iouem Neptunum Volcanum Mercurium Apollinem patremque omnium Saturnum: respondebunt ab inferis omnes et interrogati loquentur et de se ac deo fatebuntur. post haec euocent Christum: non aderit, non adparebit, quia non amplius quam biduo aput inferos fuit. quid hac probatione certius proferri potest? ego uero non dubito quin ad ueritatem Trismegistus hac aliqua ratione peruenerit, qui de deo patre omnia, de filio locutus est multa quae diuinis continentur arcanis.