Latin
4.28.1 to 4.28.8
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.28.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita se habeant ut ostendimus, apparet nullam aliam spem uitae homini esse propositam, nisi abiectis uanitatibus et errore miserabili deum cognoscat et deo seruiat, nisi huic temporali renuntiet uitae ac se rudimentis iustitiae ad cultum uerae religionis instituat. hac enim condicione gignimur, ut generanti nos deo iusta et debita obsequia praebeamus, hunc solum nouerimus, hunc sequamur. hoc uinculo pietatis obstricti deo et religati sumus: unde ipsa religio nomen accepit, non ut Cicero interpretatus est a relegendo, qui libro de natura deorum secundo ita dixit: non enim philosophi solum, uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione separauerunt. nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent, retractarent et tamquam relegerent, ii sunt dicti religiosi ex relegendo, tamquam ex eligendo elegantes, ei diligendo diligentes, ei intellegendo intellegentes. his enim uerbis omnibus inest uis legendi eadem quae in religioso. ita factum est in superstitioso et religioso alterum uitii nomen, alterum laudis. haec interpretatio quam inepta sit, ei re ipsa licet noscere. nam si in isdem diis colendis et superstitio et religio uersatur, exigua uel potius nulla distantia est. quid enim mihi adferet causae cur precari pro salute filiorum semel religiosi et idem decies facere superstitiosi esse hominis arbitretur? si enim semel facere optimum est, quanto magis saepius? si hora prima, ergo et toto die, si una hostia placabilis, placabiliores utique hostiae plures, quia multiplicata obsequia demerentur potius quam offendunt. non enim nobis odiosi uidentur ii famuli qui adsidui et frequentes ad obsequium fuerint, sed magis cari. cur igitur sit in culpa et nomen reprehensibile suscipiat qui aut filios suos magis diligit aut deos magis honorat, laudetur autem qui minus?