Latin
4.3.1 to 4.3.8
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.3.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Deorum cultus, ut in primo libro docui, non habet sapientiam, non modo quia diuinum animal, hominem, terrenis fragilibusque substernit, sed quia nihil ibi disseritur quod pro- Sciat ad mores excolendos uitamque formandam; nec habet inquisitionem aliquam ueritatis, sed tantummodo ritum colendi, qui non officio mentis, sed ministerio corporis constat. et ideo non est illa uera religio iudicanda, quia nullis iustitiae uirtutisque praeceptis erudit efficitque meliores. ita philosophia quia religionem id est summam pietatem non habet, non est uera sapientia. nam si diuinitas, quae gubernat hunc mundum, incredibili beneficentia genus hominum sustentat et quasi paterna indulgentia fouet, uult profecto gratiam sibi referri et honorem dari, nec constare homini ratio pietatis potest, si caelestibus beneficiis extiterit ingratus, quod non est utique sapientis. quoniam igitur ut dixi philosophia et religio deorum diiuncta sunt longeque discreta, siquidem alii sunt professores sapientiae, per quos utique ad deos non aditur, alii religiones antistites, per quos sapere non discitur, apparet nec illam esse ueram sapientiam nec hanc religionem. idcirco nec philosophia potuit ueritatem conprehendere nec religio deorum rationem sui, qua caret, reddere. ubi autem sapientia cum religione inseparabili nexu cohaeret, utrumque esse uerum necesse est, quia et in colendo sapere debemus, id est scire quid nobis et quomodo sit colendum, et in sapiendo colere id est re et actu quod scierimus inplere. ubi ergo sapientia cum religione coniungitur? ibi scilicet ubi deus colitur unus, ubi uita et actus omnis ad unum caput et ad unam summam refertur, denique idem sunt doctores sapientiae qui et dei sacerdotes. nec tamen moueat quemquam quia et saepe factum est et fieri potest, ut philosophus aliquis deorum suscipiat sacerdotium: quod cum fit, non tamen coniungitur philosophia cum religione, sed et philosophia inter sacra cessabit, et religio, quando philosophia tractabitur.