Latin
4.3.9 to 4.3.16
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.3.9-16
Unproofread scanNot analysed yet
illa enim religio muta est, non tantum quia mutorum est, sed quia ritus eius in manu et in digitis est, non in corde aut in lingua, sicut nostra, quae uera est. idcirco et in sapientia religio et in religione sapientia est. ergo non potest segregari, quia sapere nihil aliut est nisi deum uerum iustis ac piis cultibus honorare. multorum autem deorum cultum non esse secundum naturam etiam hoc argumento colligi et conprehendi potest: omnem deum qui ab homine colitur necesse est inter sollemnes ritus et precationes patrem nuncupari, non tantum honoris gratia, uerum etiam rationis, quod et antiquior est homine et quod uitam salutem uictum praestat ut pater. itaque et Iuppiter a precantibus pater uocatur et Saturnus et Ianus et Liber et ceteri deinceps: quod Lucilius in deorum concilio inridet: ut nemo sit nostrum, quin aut pater optimus diuum aut Neptunus pater, Liber, Saturnus pater, Mars, Ianus, Quirinus pater siet ac dicatur ad unum. quodsi natura non patitur ut sint unius hominis multi patres —ex uno enim procreatur —,ergo etiam deos multos colere contra naturam est contraque pietatem. unus igitur colendus est, qui potest uere pater nominari: idem etiam dominus sit necesse est, quia sicut potest indulgere, ita etiam cohercere. pater ideo appellandus est, quia nobis multa et magna largitur, dominus ideo, quia castigandi ac puniendi habet maximam potestatem. dominum uero eundem esse qui sit pater etiam iuris ciuilis ratio demonstrat. quis enim poterit filios educare, nisi habeat in eos domini potestatem? nec inmerito pater familias dicitur, licet tantum filios habeat: uidelicet nomen patris conplectitur etiam seruos, quia 'familias' sequitur, et nomen familiae conplectitur etiam filios, quia 'pater' antecedit. unde apparet eundem ipsum et patrem esse seruorum et dominum filiorum.