Latin
4.6.6 to 4.6.9
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.6.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
uidelicet et ipse est dei filius, qui per Solomonem sapientissimum regem diuino spiritu plenum locutus est ea quae subiecimus: dominus condidit me initium uiarum suarum in opera sua, ante saeculum fundauit me: in principio antequam terram faceret et antequam abyssos constitueret, priusquam procederent fontes aquarum, ante omnes colles genuit me. dominus fecit regiones et fines inhabitabiles sub caelo. cum pararet caelum, aderam illi, etcum secerneret suam sedem: cum super uentos faceret ualidas nubes et cum confirmatos ponebat fontes sub caelo, quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens. ego eram cui adgaudebat. cottidie autem iucundabar ante faciem eius, cum laetaretur orbe perfecto. idcirco illum Trismegistus δημιουργὸν TOO seou et Sibylla σύμβουλον appellat, quod tanta sapientia et uirtute sit instructus a deo patre, ut consilio eius et manibus uteretur in fabricatione mundi.