Latin
4.7.1 to 4.7.2
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.7.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Fortasse quaerat aliquis hoc loco, quis sit iste tam potens, tam deo carus, et quod nomen habeat, cuius prima natiuitas non modo antecesserit mundum, uerum etiam prudentia disposuerit, uirtute construxerit. primum scire nos conuenit nomen eius ne angelis quidem notum esse qui morantur in caelo, sed ipsi soli ac deo patri, nec ante id publicabitur, ut est sanctis litteris traditum, quam dispositio dei fuerit impleta;