Latin
5.13.14 to 5.13.21
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.13.14-21
Unproofread scanNot analysed yet
ecce sexus infirmus et fragilis aetas dilacerari se toto corpore urique perpetitur non necessitate, quia licet uitare si uelint, sed uoluntate, quia confidunt deo. haec est uera uirtus, quam philosophi quoque gloriabundi non re, sed uerbis inanibus iactant disserentes nihil esse tam congruens uiri sapientis grauitati atque constantiae quam nullis terroribus de sententia et proposito posse depelli, sed tanti esse cruciari et emori, ne fidem prodat, ne ab officio discedat, ne metu mortis aut dolore acerbo subactus aliquid faciat iniustum: nisi forte delirare illis uidetur Flaccus in lyricis, cum dicit: iustum et tenacem propositi uirum non ciuium ardor praua iubentium, uon uultus instantis tyranni mente quatit solida. quo nihil uerius dici potest, si hoc ad eos referatur qui nullos, cruciatus, nullam mortem recusant, ne a fide iustitiaque declinent, qui non tyrannicas iussiones, non praesidum gladios tremunt, quominus ueram et solidam libertatem constanti mente defendant, quae in hoc solo tuenda sapienti est. quis enim tam insolens, tam elatus est qui me uetet oculos in caelum tollere, qui inponat mihi necessitatem uel colendi quod nolim uel quod uelim non colendi? quid iam nobis ulterius relinquatur, si etiam hoc quod uoluntate fieri oportet libido extorqueat aliena? nemo istut efficiet, si quid nobis ad contemnendam mortem doloremque uirtutis est. quam constantiam si tenemus, cur stulti iudicamur facientes ea quae philosophi laudant? recte igitur Seneca incongruentiam hominibus obiectans ait: summa uirtus illis uidetur magnus animus, et idem eum qui contemnit mortem pro furioso habent: quod est utique summae peruersitatis. sed hi uanarum religionum cultores eadem stultitia id obiciunt qua uerum deum non intellegunt: quos Sibylla Erythraea xuxpoy? et avoTQVOj; uocat, surdos scilicet et excordes, qui nec audiant diuina nec sentiant, sed terram digitis suis imaginatam metuant et adorent.