Latin
5.14.1 to 5.14.2
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.14.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quae uero causa sit ut eos qui sapientes sunt stultos putent, magna ratio est —nec enim frustra falluntur —:quae nobis diligenter est explicanda, ut errores suos tandem si fieri possit adgnoscant. iustitia suapte natura speciem quandam stultitiae habet, quod ego et diuinis et humanis testimoniis confirmare possum. sed nihil fortasse aput istos agamus, nisi eos de suis doceamus auctoribus non posse quemquam iustum esse, quod est coniunctum cum uera sapientia, nisi idem stultus esse uideatur.