Latin
Book 6, Chapter 6
Lactantius, Divinarum Institutionum 6.6.10
Unproofread scanNot analysed yet
cum haec ita se habeant, illut quod sequitur uerum est: uirtus, diuitiis pretium persoluere posse. qui uersus idem fere significat quod primi duo. sed ne- . que ipse neque quisquam philosophorum scire potuit pretium ipsum uel quale uel quod sit. id enim poeta et illi omnes quos secutus est putauerunt recte opibus uti, hoc est frugi esse, non instruere conuiuia sumptuose, non largiri temere, non effundere in res superuacuas aut turpes rem familiarem.