Latin
6.6.11 to 6.6.18
Lactantius, Divinarum Institutionum 6.6.11-18
Unproofread scanNot analysed yet
dicet aliquis fortasse: 'quid tu? negasne hanc esse uirtutem?' non equidem nego, contraria enim uidear probare, si negem, sed ueram nego, quia non sit illa caelestis, sed tota terrena, quandoquidem nihil efficit nisi quod remaneat in terra. quid sit autem recte opibus uti et qui sit ex diuitiis fructus petendus decla-. rabo apertius, cum de pietatis officio loqui coepero. iam cetera quae sequuntur nullo modo uera sunt. nam inprobis inimicitias indicere, aut bonorum defensionem suscipere potest cum malis esse commune. quidam enim probitate ficta uiam sibi ad potentiam muniunt faciuntque multa quae boni solent, eo quidem promptius quod fallendi gratia faciunt. utinamque tam facile esset praestare quam facile est simulare bonitatem! sed hi cum esse coeperint propositi ac uoti sui conpotes et summum potentiae gradum ceperint, tum uero simulatione deposita mores suos detegunt, rapiunt omnia et uiolant et uexant eosque ipsos bonos quorum causam susceperant insequuntur et gradus per quos ascenderunt amputant, ne quis illos contra ipsos possit imitari. uerum tamen putemus hoc officium non nisi boni esse, ut bonos defendat. at id suscipere facile est, implere difficile, quia cum te certamini congressionique commiseris, in arbitrio dei, non tuo posita uictoria est, et plerumque inprobi et numero et conspiratione sunt potentiores quam boni, ut ad eos superandos non tam uirtus sit quam felicitas necessaria. an ahquis ignorat quotiens melior iustiorque pars uicta sit? hinc semper dominationes acerbae in ciues extiterunt. plena est exemplis omms historia, sed nos contenti erimus uno. Gnaeus Pompeius bonorum uoluit esse defensor, siquidem pro re publica, pro senatu, pro libertate arma suscepit. idem tamen uictus cum ipsa libertate occidit et a spadonibus Aegyptiis detruncatus insepultus abiectus est. non est igitur uirtus aut hostem malorum esse aut defensorem bonorum, quia uirtus incertis casibus non potest esse subiecta.