Latin
Chapter 59
Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 59.2
Unproofread scanNot analysed yet
nihil subdole, nihil dissimulanter loquetur; neque abnegabit quod spoponderit neque promittet quod facere non possit; non inuidebit cuiquam, qui se suoque contentus sit, nec detrahet aut male alteri uolet in quem forsitan beneficia dei proniora sunt. non furabitur nec omnino quidquam concupiscet alienum; non dabit in usuram pecuniam —hoc est enim de alienis malis lucra captare —nec tamen negabit, si quem necessitas coget mutuari.