Latin
59.3 to 59.8
Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 59.3-8
Unproofread scanNot analysed yet
non sit asper in filium neque in seruum: meminerit quod et ipse patrem habeat ac dominum. ita cum his agat quemadmodum secum agi uolet. munera superabundantia non accipiat a tenuioribus: nec enim iustum est augeri patrimonia locupletium per damna miserorum. uetus praeceptum est non occidere: quod non sic accipi debet, tamquam iubeamur ab homicidio tantum, quod etiam legibus publicis uindicatur, manus abstinere, (sed) hac iussione interposita nec uerbo licebit periculum mortis inferre nec infantem necare aut exponere nec se ipsum uoluntaria morte damnare. item non adulterare: sed hoc praecepto non solum corrumpere alienum matrimonium prohibemur, quod etiam communi gentium iure damnatur, uerum etiam prostitutis corporibus abstinere. supra leges enim dei lex est: ea quoque quae pro licitis habentur uetat, ut iustitiam consummet. eiusdem legis est falsum testimonium non dicere, quod et ipsum latius patet. nam si falsum testimonium mendacio nocet ei contra quem dicitur et fallit eum aput quem dicitur, numquam igitur mentiendum est, quia mendacium semper aut fallit aut nocet. non est ergo uir iustus qui etiam sine noxa in otioso sermone mentitur. huic uero nec adulari licet —perniciosa est enim ac deceptrix adulatio —,sed ubique custodiet ueritatem. quae licet sit ad praesens insuauis, tamen cum fructus eius atque utilitas apparuerit, non odium pariet, ut ait poeta, sed gratiam.