Latin
18
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 18
Not analysed yet
Post haec beatus Lullus, cum monasterium illud opibus affatim exornasset, edificiis insigniter excoluisset ,cunctum domus Domini decorem ad unguem elaborasset, multitudinem quoque fratrum temperatissimis institutis instruxisset, induxit in animum utilitatibus rerum etiam in posterum consulere. Siquidem experimento didicerat divina inter homines parum tuta esse, seculares alieni semper appetentes, dum sibi censum augeant, nihil pensi habere, quam minimo discrimine divina et humana permisceant.