Latin
19
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 19
Not analysed yet
Itaque piae memoriae Carolum iam factum imperatorem eo vocavit opes monasterii, quae profecto erant florentissime, illi demonstravit, numerum servorum Dei, centum videlicet quinquaginta, et vitae eorum institutionem exposuit. Dein locum ipsum cum omnibus quae iuris eius essent in tutelam illius tradidit, obsecrans ,ut rebus invalidis et cupiditati humanae per se expositis patrocinium ferret easque a violentia maiestate nominis sui vindicarêt. Hanc traditionem et patrocinandi ius cunctis deinceps in solium regni succedentibus ratum manere statuit. Nec tamen hoc modo satis firmamenti se rebus contulisse arbitrabatur. Mens provida et immoderato amore loci omnia, etiam tuta formidans ,nihil satis firmum satisque munitum estimabat. Multis diebus exactis sinodus indicta est in locum cui nomen est Carisiacus. Eô frequentes convenere principes tocius Galliae. Ipse quoque Karolus ad cognitionem aecclesiasticarum causarum assedit. Ibi archiepiscopus post alia, quorum causa haec indicio fuit celebrata ,sermonem de monasterio suo orditur. Id exquisitis precibus cum omnium qui presto erant, tum potissimum regis fidei commendat. Ad impetrandam quoque rebus pacem regale postulat edictum. Tum rex, cunctis principibus in sententiam eius e vestigio abeuntibus, legem tulit ratamque fore in perpetuum iussit, ne quis deinceps privato nomine, ne quis publicae dignitatis optentu vim aliquam loco illi faceret; non rex, non episcopus, non aliqua eminens in regno persona ibi quidquam iuris sibi usurparet; creandi abbatis arbitrium penes monachos esset, suggererent tantum super eius ordinatione regi, quemcumque illis diebus contigisset preesse rei puplice. Huius privilegii nos modo cassos tantum apices tenemus vanamque pristinae auctoritatis umbram veneramur, caeterum abbatem quem principes regni iusserint habemus. Ita cuncta in deterius ruunt, cum nec divina nec humana lex valeat apud modernos.