Latin · ~3 min
Poem ad
Landor, Dry Sticks Fagoted, 1858 ad-7
Not analysed yet
AD NORAM NAPIERAM NUPTAM
Sis laeta natis, laeta nepotibus,
O Nora! fractis filia voculis
Deos biennis comprecata
Te pietate pari osculetur!
Futura sunt haec, nec simul omnia.
Labuntur amnes sub placido Iove
Cursu quieto, pleniores
Floriferis nocuere pratis.
Immitibus qua lassa caloribus
Tellus fatiscit non venit Hesperus,
Sed rura pontumque infrementem
Nox operit subitis tenebris.
Profusa nunquam, nunquam inhibens manum,
Fortuna vobis munera conferat.
Rores minutatim cadentes
Laetificant sata, laedit imber.
Nos vota ad aram qua steteras heri
Velata virgo (sint rata!) vovimus,
Ut dextra quae te duxit illuc
Ne doleat digito annulari.
Vir, quum senectus attenuet manum
Tam mollicellam, vix gracilem putet,
Orique subridens venusto
Innocuis benedicat annis!