Latin · ~1 min
Poem ad
Landor, Dry Sticks Fagoted, 1858 ad-8
Not analysed yet
AD DOMINAM
Sic memor absentis, caste dilecta puella!
Nec pigeat manes voce ciere meos.
Si qua genas lacryma irroret, detergeat illam
Haud iterum fluentis flente premenda manus.
Insolitum nulli est, doleat neque dicere, verbum;
Dixisti sero vespere saepe vale .