Latin · ~4 min
Lines ad.99-ad.109
Landor, Simonidea, 1806 ad.99-109
Not analysed yet
Vicinique velint dare, seraque dona rubescant,
Et videant hostes intabuerintque videndo.
Hoc nostrum est; uni volvenda pepercerit aetas.
Omnia sub numero sunt interitura dierum,
Ut brevis iste lacus, modo qui pluvialibus austris
Natus erat, flectique infra non palluit herba,
Illicet autumni foliis operitur, obitque.
Sed manet ingenium: quid nobilium atque potentum
Sollicitemus opem? cedent aeterna caducis?
Unica Musa potens, et nobilis unica Musa est.
*Buxum puer ,pro trocho ut alnus missa Pado, (Virg.) pro lintre. Buxum, feam. gen. et neut. communiter habet: in Aeneide, volubile buxum :in Georg. torno rasile ,pro arbore.
**Coepta libens illi. Robertum inquam Smithium, poetarurn quotquot latine scripserunt, post Virgilii atque Horatii tempora praestantissimum; numerorum pondere Fracastorius, elegantia verborum Politianus aequavit: locorum delectu atque illustratione, floribus eorundem locuplete temperantia delibatis, incitatione, potentia, maiestate, nemo. Illos quidem bonos imitatores dixeris; hunc vero, Suis pollentem opibus, alienarum nihil indigum, magnum atque optimum poetam.
Landor Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage