Latin · ~7 min
Lines pudoris.42-pudoris.84
Landor, Simonidea, 1806 pudoris.42-84
Not analysed yet
Tum se proripuit, mirantique ardua vultu
Clamavit, duplices tendens ad sidera palmas,
Jupiter! ipse tuam servasti crimine prolem.
Scilicet ille neci monstrum dedit, ille reliquit
Virgineam solae praedam** sub litore Diae;
Credo equidem: poteratne quid ultra? degener aetas,
Quae nihil Alciden et Thesea praeter honorat!
Ignara temnentis anus repetita puella
Talia gavisae mulcebant pectora Ledae,
Et dulces lacrymae, veluti gravidissima nubes
Fronte levaretur, tacitis ab utrisque cadebant.
Tum genetrix: Haec fausta tibi, iam cetera narres;
Nec poteris meliore loco: vix ipsa redibas
Cum sibi Penelopen casta face iunxit Ulysses:
At pater Icarius, licet ipse probasset amores,
Ipse suum generum peregrina sede vocasset,
Quamvis ante alios prudens Laertius heros,
Assuetusque foret bellique marisque periclis,
Sensit quam durum est dilecta prole relinqui.
Aequaevis sociis quando conviva vacavit,
Praeteritaeque una noctem annexere iuventae,
Floribus atque hedera, quae fallax tendit Iacchus,
Tum bene erat, madidumque senem sopor aureus urguit.
Ast ubi mane videt fluidas marcere corollas,
Ad thalamos, ut equum tremefacta hinnitibus aula
Personat, ut currunt ultro citroque ministri,
Tunc stupet: huic caecus dolor et quasi ferreus obdit
Tempora, singultant aures et genua labascunt.
Ut miser Icarius fuit, ut crudelis Ulysses,
Mater ! ait Helene, cui Lede fronte severa,
Mente benigna fuit Crudelior una, maritum
Quae velit ignotum, ignaros fugitura parentes;
Et miseranda magis, cui talis filia, mater.
Sic queritur, causasque fugae rogat: illa roganti
Vertere propositum cupit, atque ediscere fata
Penelopes; di dent genitori restet in urbe.
Ancipiti voto subridens candida Lede
Palpat utramque genam digito, mulcetque pudorem,
Educitque sinu, lapsanti pollice, mentum.
Mox Helene, tibi mater, ait, verissima dicam
Omnia; nam video te non insana rogare
Quae mulier: genitam nisi crederet esse leaena
Delirans toties rogitaverit anne momordi?