Latin · ~8 min
1.1 to 1.3
Legenda Regis Stephani, Legenda Maior Sancti Regis Stephani 1.1-3
Not analysed yet
1. Incipit prologus in Vitam Sancti Stephani regis. 'Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum.' Neque enim quippiam boni potest in rebus esse existentibus vel fieri absque gratis venientis miserationis Dei. Oculis quidem divine providentie, quibus sibi famulantum celestium virtutum statum inconcussum secundum placitum suum intuetur, hisdem etiam hominis perditi restaurationem dignatus est misericorditer contemplari et operari, ut imaginis sue dignitate creando decoraverat, paterni regni coheredem fiæri per incarnationis sue sacramentum mirabiliter æfficeret. Perfectis igitur in redemptore nostro patriarcharum ac prophetarum oraculis, per virginem inæffabiliter nascendo, per crucis passionem ac mortis assumptionem tertia die resurgendo, cum discipulis suis XL dies conversando postquam ipsis cernentibus celorum alta penetrans patris dextre naturaliter et potentialiter est associatus, inde spiritum sanctum paraclitum a patre et a se procedentem in filios adoptionis mirabili sonitu vehementis [378] adventus transfudit, qui linguis in igneis apparens eos omnium linguarum scientia divites effecit et miraculorum insigni potentia, virtute dominica mirificavit. Cuius ardore caritatis inflammati, secundum quod eis salvator noster ante preceperat, ævangelice predicationis functa legatione totum mundum divini semina verbi spargendo perlustraverunt. Quidam eorum regna cum regibus, quidam principatus cum principibus, quidam partes et divisiones provinciarum cum prefectis et prepositis ad christiane religionis cultum perduxerunt et in tantum fervore sancti spiritus exardescente per orbem universalis ecclesie sunt stabilita fundamenta, quod etiam ipsa mundi totius metropolis Roma, cum monarchia dignitatis imperatorie Christi fidei colla submittens vanitatum erroribus renunciavit. Non remansit patria neque natio, ubi quorundam miserationis Christi non fuisset assumptio. Unde contigit divine pietatis intuitu in 'filios perditionis' et ignorantie, populum rudem et vagum, creaturam Dei se nescientem, Ungaros videlicet, Pannonie patriam inhabitantes clementi visu de celo prospicere, ut quos ad ulciscendas prevaricationes christianorum de sedibus naturalibus in occiduas partes occulto perpætuitatis consilio prius destinaverat, hos tempore sue predestinationis iam instanti de via iniquitatis ad iustitie semitam deleta nebula ad spem in eternum permanentis perduceret retributionis.