Latin · ~6 min
1.4 to 1.5
Legenda Regis Stephani, Legenda Maior Sancti Regis Stephani 1.4-5
Not analysed yet
2. Erat tunc princeps quartus ab illo, qui ingressionis Hungarorum in Pannoniam dux primus fuit nomine Gæiza, qui [379] et credulus in Ihesum potentialiter agens in suos, misericors autem et liberalis in alienos et precipue in christianos, ritu paganismi licet obvolutus, tamen appropinquante spiritualis fulgore carismatis cum omnibus circumquaque positarum provinciarum vicinis de pace, cuius numquam antea fuerat amator, cepit attente tractare, ut iam in illo poscit agnosci, cuius filius desideraret fieri secundum dictum salvatoris nostri dicentisin ævangelio: 'beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur'. Statuit insuper preceptum cæteris christianisregnum suum intrare volentibus hospitalitatis et securitatis gratiam exhibere, clericis ac monachis potestatem concessit presentiam suam adeundi, quibusvoluntarium libenterauditum prebens, orthodoxe fidei semen pectoris in orto statum delectabatur germen æmittere. Quid plura? Adest tempus celitus dispositum, credidit ipse cum familiaribus suis et baptizatus est, omnes ditioni sue subditos se pollicens Christiano nomini mancipaturum. 3. Cumque nimium æsset sollicitus de rebellibus domandis et ritibus sacrilegis destruendiset episcopatibus secundum estimationem suam ad profectum sancte ecclesie statuendis, mirabili visione noctuconsolatur eum Dominus, fecit adstare sibi iuvenem delectabilem aspectu, qui dixit ei: ,,Pax tibi ælecte, iubeo te de sollicitudine tua fore securum. Non tibi concessum est, quod meditaris, quia manus pollutas humano sanguine gestas. De te filius nasciturus egredietur, cui hec omnia disponenda divine providentie consilio Dominus commendabit. Hic unus erit de regibus electis a Domino, 'coronam vite' secularis commutaturus æterna. Verumptamen virum spirituali legatione tibi transmittendum honorabiliter suscipito, susceptum honest<at>o timore perditionis ultime perterritus et amore raptus iugiter manentis [380] spei, que non confundit, exortationibus eius non fictum cordis fidelis prebeto assensum.''