Latin · ~4 min
11.
Legenda Regis Stephani, Legenda Maior Sancti Regis Stephani 11.
Not analysed yet
Legimus in prophetia de apostolis scriptum, quod 'in omnem terram exivit sonus eorum' et cetera. Hoc non solum de duodecim, sed de omnibus a Deo missis ad ævangelizandum dictum probatur, quorum fide et verbis et moribus incrementum pavit æcclesia. De quibus iste christianissimus non minimus fuisse computatur, bone voluntatis et operis fama, quam in edificandis æcclesiis in amplitudine proprii iuris exercuit, longe positas terras et famosissimas disperserat. Construxit enim in ipsa conversationis Christi secundum humanitatem civitate Iærusalem monachorum cenobium, prediis ditavit et vineis, ad victum cottidianum copiam ministrantibus. In capite quoque mundi, Roma sub titulo protomartyris Stephani XII. canonicorum congregationes cunctis pertinentiis habundanter statuit et maceriam in circuitu lapide muratam cum domibus et hospitiis Ungarorum orationis causa beati principis apostolorum, Petri limina querentium. Ipsam quoque regiam urbem Constantinopolim beneficiorum munere non privavit, qui ecclesiam mirifici operis constructam cum omnibus necessariis suis donavit. Merito igitur infra terminos sue dominationis nomen adeptus est apostoli, quoniam et si ipse ævangelizandi non assumpsit officium, predica- [387] torum tamen dux et magister æius tutaminis et sustentationis instituit solatium.