Latin · ~10 min
12.
Legenda Regis Stephani, Legenda Maior Sancti Regis Stephani 12.
Not analysed yet
Inter omnia superne miserationis beneficia beato regi divinitus concessa pre omnibus sunt illa dinumeranda scriptisque commendanda, que locum primum obtinent ad eternae vite gaudia promerenda. In omnibus enim factis suis felicibus illud intendebat æsse principium, quod ex ævangelio fideli pectoris contemplatus est visu per veritatis ipsius testimoniumdicentis: 'beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur', et in alio loco: 'date et dabitur vobis'. Tantis igitur misericordie et pietatis brachiis Christi pauperes, immo Christum in ipsis amplexabatur, quod nullus umquam hospes et peregrinus ab eo sine benignitatis alicuius solamine tristis abscessit. Ad recreationem egenorum cottidianas expensas indesinenter fieri instituit, nocturnas vigilias in Christi fidelium pedibus, in abscondendis in sinum pauperum elemosinis agiliter et ylariter transigere solebat, egenum Christum in membris suis consolari deliberans temporaliter, ut ipse vite cælestis cameram cunctis delectamentis refertam inveniens iocundari meruerit eternaliter. Quadam vero nocte spirituali monitu tactus, nemine sciente solus plenum dono Dei gerens sacculum, Christi pusillum gregem solito more perrexit visitare, statimque pauperes distribuende cælestis thesauri pecunie distrahentes, viri Dei ævulsione barbe prebuerunt testimonium. Ob hoc gaudio repletus miles Christi maximum confugium fecit ad beatissimam creatoris omnium genitricem, prostratus terre gratias agens sic exclamavit: ,,Regina celestis et mea, quem tu regem statuisti, milites tui sic honoraverunt. Si ab aliquo adversario mihi hoc illatum fuisset, meas iniurias per tuum ulciscerer adminiculum. Sciens ergo, domina, per hoc æterna felicitate dignum nimus exulto, gratias agens salvatoris nostri verbis consolatoriis, quibus discipulos suos consolatus [388] est dicens: 'Capillus de capite vestro non peribit'.'' His dictis se vir Dei celesti gratia percipiens visitatum et spirituali carismate perfusum, cordis ianuas opem querentibus numquam claudere decrevit et per se deinceps et per alios, sed precipue per Christi servos et familiares: clericos et monachos, celitus sibi datas facultates in eternis thesauris permanentes per manus pauperum fecit collocari. Huius rei testimonium perhibet in æternum cum ipso celestis vite particeps monachus ex seculari nobilitate et heræmita, beatus Guntherus, qui liberalitate caritativi principis illectus solebat eum sepius de terra Boæmorum visitare. Quotienscunque enim curiam ipsius adventus sui fulgore perlustravit, camera regis sub manu sua posita prægrinis egenis et indigenis, viduis et orphanis, cænobiis et æcclesiis distributa re, quam continebat, in brevi fuit exinanita. Ad nutum etiam ipsius servi Dei, rex Deo devotus monasterium, quod Bæli nuncupatur, incipiens, omnibus bonis ditavit, ubi monachus Gerardus de Venetia veniens vitam contemplativam agere cepit. Qui constitutione superna pontifex ælectus post obitum sancti regis instante disturbatione Christianitatis lapidatus est, et per donum gratie spiritualis dignus effectus est consortio martyrii.