Latin · ~4 min
13.
Legenda Regis Stephani, Legenda Maior Sancti Regis Stephani 13.
Not analysed yet
Non hoc preteræundum estimo, quod in viro Dei quanti meriti post obitum foret, divina virtus in vita sua demonstrare voluit, quippe quotiens alicuius hominis infirmitas auribus suis intimata fuit, missa sibi pro medicina, quam tunc in [389] presenti poterat habere, particula panis, vel pomi, vel herbe aromatice, mandatum, ut sanus surgeret, transmisit, et Dei propiciatione verbum ipsius comitante statim sospitatem recepit. Post gloriosam ascensionem ad cælos et mirabilem patris consessionem, salvator noster paucis corporaliter apparuisse perhibetur, per visionem vero multos consolatos futurorum prescios esse docuit, quod et huic beato contigit. Quadam igitur nocte repente per revelationem quandam expergefactus, veredarium quendam infra diem et noctem ad Albam Transsilvanam precepit festinare et omnes in rure manentes ad munitionem civitatum, quam citissime posset congregare. Predixit enim superventuros christianorum hostes, videlicet qui tunc Ungaris imminebant, Bessos, et possessiones eorum depredaturos. Vix nuncius mandata regis complevit, et æcce Bessorum inopinata calamitas incendiis et rapinis cuncta devastans, per revelationem Dei meritis beati viri concessa animabus hominum salute per receptacula munitionum.