Latin
1
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 1
Unproofread scanNot analysed yet
Nullo modo hortos excolunt, nisi quod Maio mense assiduè irri gant, quare &magna illis prouenis fructuum co pia. Fructus autem, malis tantum Persicis demptis, optimi sunt saporis, quorum pestquam ma turitatem attigerunt, plusquam quingenta quotidie plaustra in forum adferuntur, vuis exceptis quas hoc loco non annumero. Fructus autem in quendam Fessae vehuntur locum, in quo persolu to censu, per praecones praesentibus fructuariis venduntur. In eodem loco numerato quoque tri buto mancipia fusci coloris venduntur. Deinde Occidentem versus planicies est, quae in latum quindecim, in longum verò triginta patet passuum milibus: haec fontibus atque riuulis abundantissima est, atque in vsum summi seruatur templiHanc elocant hortulanis, qui magnam lini, melonum, naporum, raphanorum, aliarumque id genus herbarum atque olerum serunt copiam, adeò vt singula aestate plusquam quindecim totidemque hyeme plaustrorum millia colligi dicantur. Aer tamen illis non admodum ferenus est, nam qui eam partem incolunt crebris laborant febribus, suntque coloris rufi aut lutei. ¶Fesse ciuitas noua. Fessa Essa noua duplici muro altissimo atque for tissimo cincta est, in planicie amoenissima non procul à flumine sita est, à veteri vnius ferè miliarij spacio distat, idque ad Occidentale atque propemodum Meridionale latus. Inter duos vrbis muros ea parte quae Septentrionem respicit intrat pars quaedam fluminis, vbi molas esse antea diximus, reliqua fluminis pars in duas rursum secatur partes, quarum haec inter Fessam nouam atque antiquam non procul à ripa fluit, illa verò per quosdam valles &hortos delabitur, tandemque lese in regionem Meridionalem effundit.