Latin
2
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqua fluminis pars per rupem, ac tandem per collegium Regis Abutiman defluit. Huius ciuitatis conditor fuit lacobus Abdultach filius, primus ex stirpe Marinorum Rex, qui exactis Maroccenorum regibus cornim regna sibi vsurpauit: cui contra Ma roccenos bellum gerenti impedimento erat Rex Telemsinorum, vt Maroccenos sibi deuinciret, &laetiorem Marinorum fortunam subuerteret: finito autem Marocceno bello, Iacobo in animum venit vt iniuriam sibi à Thelemsinis illatam summis vlcisceretur viribus. Propugnacula illius regni à Te lemsino longè abesse animaduertit, quare multò cutius esse statuit, nouam hanc sibi exstruere vrbem, in quam regia totius Marocci transferretur: quam aedificatam, Albam vrbem appellauit, postea verò ab incolis Fessa noua est nuncupata. Hanc conditor lacobus in tres diuisit partes, quarum prima regiam habebat, variasque nobilium mansiones, statuitque vt harum quaelibet amo nissimum haberet hortum. Non procul à Regia templum aedificauit elegantissimum, summoque artificio sumptuosissimum. In altera vrbis parte praesepe amplissimum construxit, in quo Regij equi seruarentur.