Latin
116.5 to 116.8
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 116.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
vnius coloris breuiusculis vtuntur: ociosi autem, pro arbi trio vestiuntur: honestissimi autem sunt omnisque probitatis cultores curiosissimi. Horum ordinem sequitur is locus, quem obsoniorum atque eduliorum praefecti occupant. Hic quoque aedificium quoddam est arundine contextum atque quadratum, in quo ciceres atque napi vendi solent, quae tanto apud illos in precio habentur, vt à rusticis emere tantum liceat iis, qui ad id muneris sunt creati, qui quidem telonariis quoddam exsoluere tributu tenentur: neque vllus vix est dies, quo non plusquàm quingentas cicerum atque naporum sarci nas inuenies. Et quanuis maximo (vt iam diximus) habeantur in precio, vilissimo tamen constant: triginta enim aut viginti ad minimum librae liardo emuntur. fabae recentes suo quoque tempore paruò admodum constant. Non procul hinc officinas reperias, in quibus pilae quaedam carnis pistillo contusae oleoque frixae &multo aro mate conditae venduntur, quarum quaelibet vnius ferè sicus magnitudinem aequat, neque alio carnis genere quàm bubula aridissima confici solent. Deinde septentrionem versus locus est, ad quem omnium generum olera adferuntur, quae cum carnibus condiri consueuerunt: huic autem rei quadraginta officinae sunt destinatae. Posthaec lo cus est, quem illi à fumo, fumosum appellitant: hic panem oleo frictu reperies illi per similem, qui apud Romanos melleus dici solet. huius ma xima quotidie venditur copia: singulis enim diebus ientaculi vice sumunt, praesertim festiuis. cui obsonij loco carnes assas addunt aut mel: interdum iure quodam macerant sordido ex carnibus contusis composito, quas semel elixas rursum con tundunt, atque inde ius conficiunt, quod postea terra quadam rubra tingunt. Carnes non hic veru sed turno assantur. solent enim duos furnos com ponere, sic vt vnus alteri superponatur: in inseriori ignem exstruunt, atque in superiorem vbi calor sufficere videtur, carnes inijciunt. Neque facile credas quàm eleganter hic assentur. non enim illis fumus neque calor superfluus nocere potest, tota enim nocte lento igne coquuntur, ac summo mane expromptae publicè venduntur.