Latin
116.9
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 116.9
Unproofread scanNot analysed yet
Singulis autem diebus carnes illae &panis (de quo antea diximus) tam copiosè inter ciues diuenditur, vt ducentorum aureorum summam in singulos dies excedat: horum enim quindecim reperiuntur offi cinae, quae aliud nihil venale habent. Venduntur &hic pisces quidam frixi, &carnes, praeterea &panis sapidissimus quem laganum fere dicas. Hunc autem cum butyro pistum, non nisi cum butyro aut melle obsonij vice addito vorant. Reperias P iiij byGoogle &hic quorundam animalium pedes elixos, quibus rustici matutina hora in ipsis popinis ienta culum sumunt. deinde rursum se ad laborem recipiunt.